Aza, Latinitate pura Tricuspis vel Tripuncta, est armamentum inhastatum malleo similis.

Triscuspide armatus Godefridus Bullionaeus.

Petrus Montius ita describit:

"Aza vulgariter assumpta ferrum et lignum continet et sic inter arma inhastata intelligitur. In longitudine est aliquanto maior homine: In superiori parte se habet quodammodo ut martellus nisi quod superius partem habet cuspidem et una pars martelli est obtusa: alia vero acuta. In inferiori parte que calx vocatur alia cuspis inest quoniam sepissime cum calce aze decertari debet." (Collectanea 1.1)
"Aza sive tripuncta in longitudine usque ad martellum ex quantitie unius manus esse debet longior homine ipsam deportante" (ibid. 2.12)

Lusus Azarum (Anglice)