Avishai Margalit
Avishai Margalit (Hebraice: אבישי מרגלית) est philosophus politicus, natione Isrëlianus, natus anno 1939 in Palaestina tunc sub ditione Britannica.
Praecipue indagavit de philosophia politica, sociali et linguistica.
Docet apud Americanos in Universitate Princetoniensi.
Praecipue de forma rei publicae decenti habenda cogitavit.
Secundum illum Res Publica et eius servi publici non habent ius cives ut hostes deplumandos et subditos tractare, ut nunc fit, sed eos maxime cum respectu et reverentia tractandos esse. Humiliatio collectiva civium est omnino abolenda a societatibus democraticis. Cives a Re publica, etiam divites, non ut suspectos habendos esse neque ut reos esse tractandos aut minacibus terrendos esse.
Sed hac in re praecipue indoles servorum publicorum est omnino reformanda. Hoc ei videtur primum gradum esse ad veram harmoniam socialem.
In libro praecipuo "The Decent Society" hanc thesin proposuit.