Automatum monetale

(Redirectum de Automaton monetale)

Automatum monetale[1] est automatum quo argentariarum clientes ipsi a suo computo argentario pecuniam demere possunt. Societates argentariae eiusmodi automata multis locis collocant ut clientes et alio loco et argentaria clausa ab computo pecuniam promere possint.

Automaton monetale in Civitate Vaticana. "Inserito scidulam quaeso ut faciundam cognoscas rationem"

NotaRecensere

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad automata monetalia spectant.
  • Roga Me (Latine, Germanice)