Aperire sectionem principem

Authentica Habita seu Privilegium scholasticum est constitutio authentica iussu imperatoris Friderici I mense Maio 1155 exscripta, mense Novembri 1158 in Comitiis apud Roncalias confirmata, ad privilegium discipulorum qui universitates et scholas frequentabant praescribendum (et imprimis Studium Bononiense). Textus incipit: "Habita super hoc diligenti episcoporum, abbatum, ducum et omnium iudicum et procerum sacri palacii nostri examinatione ..."

Iussu ipsius imperatoris hoc privilegium in recensiones Corporis iuris civilis addita est sub rubrica "Ne filius pro patre".

Exstat commentarius a Bartholomaeo Bolognino anno 1492 scriptus, titulo Repetita commentatio super Autentica Constitutione Habita.[1]

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Editiones
  • Monumenta Germaniae historica ~ Constitutiones vol. 1 (1893) p. 249
  • H. Koeppler, "Frederick Barbarossa and the Schools of Bologna" in English Historical Review vol. 54 (1939) pp. 577-607 ad p. 607
Historica et critica
  • "Authentica Habita" in Encyclopaedia Britannica Online (2010)
  • "RI IV,2,1 n. 300" in Regesta Imperii Online
  • Ingrid Baumgärtner, "De privilegiis doctorum: Über Gelehrtenstand und Doktorwürde im späten Mittelalter" in Historisches Jahrbuch vol. 106 (1986) pp. 298-332
  • Pearl Kibre, Scholarly privileges in the Middle Ages; the rights, privileges, and immunities of scholars and universities at Bologna, Padua, Paris, and Oxford (Cantabrigiae Massachusettae: Medieval Academy of America, 1962) pp. 10-16
  • H. Koeppler, "Frederick Barbarossa and the Schools of Bologna" in English Historical Review vol. 54 (1939) pp. 577-607
  • Antonio Marongiu, "Le privilegium scholasticum de Frédéric Barberousse et son application" in Cahiers de civilisation médiévale vol. 15 no. 60 (1972) pp. 295-301
  • Winfried Stelzer, "Zum Scholarenprivileg Friedrich Barbarossas (Authentica "Habita")" in Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters vol. 34 (1978) pp. 123-165
  • Walter Ullmann, "The Medieval Interpretation of Frederick I's Authentic "Habita"" in L'Europa e il diritto romano: Studi in memoria di Paulo Koschaker (Mediolani, 1954) vol. 1 pp. 99-136; reimpressum in W. Ullmann, Scholarship and Politics in the Middle Ages (Londinii, 1978)