Associatio Linguisticae Formalis Austronesicae

Associatio Linguisticae Formalis Austronesicae[1] est societas academica quae facultates collaborativas linguarum Austronesiensium investigationis procurat. Societas, anno 1994 in Universitate Torontonensi ab Anna Maclachlan, Diana Massam, Ricardo McGinn, Barry Miller, et Lisa Travis condita, nunc ab Universitate Ontarii Occidentalis administratur. Ea conloquia annua procurat, quorum recentissimum fuit AFLA XIX (Iunio 2012), Academia Sinica hospite. AFLA XVI (Maio 2009) ab Universitate Californiae apud Sanctam Crucem et AFLA XV (Iunio–Iulio 2008) ab Universitate Sydneiensi procuratum est, illud pars Lingfest, quod Internationalem Linguarum Annum celebravit.

NotaeRecensere

  1. Anglice Austronesian Formal Linguistics Association, vulgo AFLA appellata.

BibliographiaRecensere

  • Heinz, Jeffrey, et Dimitris Ntelitheos. 2005. UCLA Working Papers in Linguistics 21: Proceedings of AFLA XII. Angelopoli: UCLA.
  • Mercado, Raphael, Eric Potsdam, et Lisa deMena Travis, edd. 2010. Austronesian and Theoretical Linguistics: Proceedings of AFLA XIV. Amstelodami: Benjamins. ISBN 978-90-272-5550-1.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!