Atrium Carceri[1] est propositum musicum Suecicum Simonis Heath, a Cold Meat Industry, societate phonographica industriali, primum emissum. Novem alba longitudinis plenae iam divulgata sunt. Anno 2011, Atrium Carceri Cold Meat Industry reliquit et Cryo Chamber, societatem ambientis obscurae, condidit.[2]

Descriptio

recensere

Musica Atrii Carceris ambiens obscura, ambiens atra, et ambiens industrialis usitate describitur. Atrium Carceri, propositorum sicut Lull et Lustmord simile, synthesizatoribus, effectibus sonicis, selectionibus ex pelliculis et anime, ac sonis clavilis aliorumque instrumentorum utitur ad creandos rhythmos tardos, melodias amaras, texturasque multiplices in argumentis vastitatis, solitudinis (vel etiam cohibitionis solae), et tabis circumiectorum plerumque conditas. Iudices musici propositum laudare solent, quod auscultatores quasi adsectatores cultus ob atmosphaeram profundam amplectuntur.[3][4]

Discographia

recensere
Alba ex studio
  1. Num pro Atrium Carceris scribatur ignotum est: "The project name means 'prison hall' in Latin; however, 'carceri' is in the wrong declension class. The proper name would have been 'Atrium Carceris'" (http://www.discogs.com/artist/145539-Atrium-Carceri).
  2. Situs proprius.
  3. Recognitio in Maelstrom, magazina interretiali.
  4. Recognitio in Chronicles of Chaos.

Nexus externi

recensere