Astyanassa (litteris Graecis Ἀστυάνασσα) in mythologia Graeca fuit ancilla Helenae. Photius auctor est Aphroditen dedisse cincturam suam Helenae, Astyanassam eam surripuisse. Graeci aetatis posterioris adscribebant Astyanassae quosdam libros, nunc deperditos, de figuris Veneris, credebantque eam esse primam inventricem litteraturae eroticae.

FontesRecensere

Nexus externiRecensere