Assecuratio
Assecuratio[1][2] seu cautio periculi est instrumentum tutelae a damnis pecuniariis, in quibus pars altera convenit, alteram partem condicione damni vel iniuriae compensaturam esse. Forma est periculi procurandi, quam praesertim contra periculum seu risicum [3] damni incerti adhibent.
Entitas, quae assecurationem praestat, ut assecurator [4], societas assecuratoria nota est. Homo seu entitas, quae assecurationem emit, ut assecuratus [5] notus est. Transactio assecurationis nonnihil damni suscepti pretio exsolvendo includit, e contra assecurator compensationem assecurati pollicetur, si damnum evenit. Damnum potest aut nequit esse pecuniarium, sed reducatur oportet ad pecuniam. Includit porro quicquam in quo assecuratus interest in possessione.
Assecuratus contractum accipit, contractum videlicet assecurationis, qui assecurandi condiciones et circumstantias explicat, in quibus assecurator assecuratum seu beneficiarium assignatum compensabit. Nummi copia, quam assecurator assecurato ob hypothecam[6] imputat, praemium[7] appellatur.