Arthurus Bormann
Arthurus vulgo Artur Bormann (natus anno 1903, mortuus die 1 Octobris 1986) Esperantici fautor et sociologus Germanicus fuit.
Actiones in Esperanticis
recensereMox ei persuasum erat partes ab esperantistis agendas in scientia multo maiores esse debere. Quod a politica linguistica dependere constet. Tamen etiam pure de rebus linguisticis sine socialibus implicationibus tractavit. Unde interlinguistica ab eo fructus uberrimos carpere potuit, velut sociologia videlicet ipsa. Bormann operam multam navabat, ut politici et docti de quaestionibus lingusticis in conexu cum societate non solum attenti auscultarent sed etiam agere coepturi essent.
Itaque periodicum praetitulatum Interlingvistika informa servo ex anno 1957 trans partem saeculi quartam moderatus est. Insuper non salariarius praefuit sodalitati Linguae internationalis cuidam, Societo por Internacia Lingvo. Ibi de novis scitu dignis motum Esperanticum indisciunctim atque comminus certionem facere solitus est. Arthurum Bormann impigentem indefesse et pro meliore comprehensione inter populos et pro pace in orbe terrarum pugnavisse constat.
Nimirum filius Varnerius Bormann quoque esperantista entheus factus est. Isti viro autem mire oeconomica cum notionibus Esperanticis coniungere contigit.
Opera
recensere- Grundzüge der Interlinguistik (impressio nova specialis: "Sprachforum"; 1958)
- Grundzüge der Interlinguistik (Apud: Plansprachen. Beiträge zur Interlinguistik)
- Memorandum über eine grundlegende Vereinfachung im internationalen Verkehr durch die Verwendung von zweisprachigen Dokumenten (1950)
- Nieder mit den Sprachenschranken! Der Weg zur Universalsprache (impressio nova specialis "La ponto", 1950)
- Das Weltsprachenproblem (1948)