Adoptio (Roma antiqua)

(Redirectum de Arrogatio)

Adoptio sive adoptatio puerorum apud Romanos antiquos crebrius fiebat, imprimis in familiis ordinis senatorii. Si persona sui iuris adoptata est, ritus adrogatio vocatus est. Et ius hereditarium (Falcidia lex) et desiderium amicitiae inter gentes confirmandae adoptionibus expedivit. Puellae autem multo rarius adoptatae sunt. Tempore imperiali imperatores homines ad regnandum aptos sibi filios arrogaverunt, ut successio facilius eveniret.

Causae adoptionis

recensere

In multis societatibus antiquis adoptio excusatur amore parentis erga infantem, etiam si infans non cum eo cognatione coniunctus est. Tamen utili proposita quoque adoptioni Romae fuerunt. Inter divites familias Romanas, patres familias adoptione saepe usi sunt, ut, quo modo heredes nanciscerentur, destinarent. Cum liberi vivi non fuerunt diviti familiae, familia potuit filium alius familiae adoptare, ut necterentur simul duae. Adoptio inter familias quae non divites fuerunt non solita fuit.

Exempla adoptionis

recensere

Adoptio Romana ratio valde judicalis multiplexque fuit. Non quisquam potuit adoptari lege Romana. Etiam adoptio Romana aeterna fuit, nec potuit reverti. Adoptio Romana potest dividi in duo genera separata: Adoptio et Adrogatio.[1] Cum ambae adoptionem generaliter continerent, Adoptio et Adrogatio dissimillae rationes fuerunt.

Adoptio (vel Adoptatio) evenit cum homo “alieni iuris” translatus erat a potestate cuiusdam patrisfamilias ad potestatem alius patrisfamilias. Haec translatio peculiaris fuit; adoptaticii nec res familiares nec liberos, qui manserunt cum priore patrefamilias, continuit. Plerumque adoptator maritus sine liberos, qui multo senior adoptato, fuit.

Adrogatio autem principaliter homines iam ipsos patres familias, et sic “sui iuris” continuit. Cum pater familias adoptaretur ab alio patre familias, familia adoptaticii secta est et consumpta in novam familiam. Hic processus translationem bonorum prolisque adoptaticii complexus est. Praeterea semper necesse fuit sanctioni publicae esse adrogationi ut probaretur, et ergo plerumque debuit probari Romae. Ergo adrogatio saepe “adoptio per populum” vocata est.

Duo gradus principales rationi adrogationis fuerunt: inquisitio de adoptione proposita ante sacerdotes, et lex curia probanda. Postea, hae repositae sunt astando ante magistratum et epistula scripta ab ipso imperatore. Plus adjunctarum cogitatum est cum respublica deliberabat, utrum adrogatorem an adoptatorem probaret. Nisi peculiares res causae fuerunt nexae, adrogator debuit senior duodeviginti annis esse quam adrogatus; plerumque adrogatores saltem sexaginta annos nati sunt. Liberi impubes non potuerunt adrogari, dum imperator Antoninum Pium constituit, ut actum sineret quibusdam rebus peculiaribus. Si puer ante pubertatem moreretur, suae res familiares redderentur familiae nativae ab adrogatore. Omnia haec acta est, ut affirmaret adrogationem optimo commodo adrogati esse.

Adoptio imperialis

recensere

Imperio Romano condito, regentes familiae adoptione usi sunt causae valde speciali: quo modo placida translatio potestatis inter aetates regendi exsisteret. Multae notae figurae Romanae adoptatae aut adrogatae sunt, sicut:

Augustus: Julio Caesare interfecto, nepos sororis Gaius Octavius adoptaticius factus est testamento Caesaris. Tum Octavius eius divitias honoremque recepit, et nomen novum Gaius Juilius Caesar Octavianus vocatus est. Postea Octavianus factus est primus imperator Imperii Romani et gnatum nomine Tiberium adoptavit, qui secundus imperator factus est. Hic eventus morem imperatorum, qui saepe successores adoptavit, incohavit. Tiberius quoque postea sibi filium, Germanicum nomine, adoptavit.

Marcus Aurelius: Marcus Aurelius imperator Romanus philosophusque Stoicus fuit. Imperator Hadrianus adrogationem Marci, nati duodeviginti annos, fecit. Ante mortem, Hadrianus Antoninum Pium successorem adoptavit, sed testamento suo indixit Antoninum quoque debere Marcum Aurelium et Lucium Verum filios adoptare. In libro Meditationes, Marcus eminenter scribit de Antonino, notans memorias pauciores patris generis sibi esse.

Bibliographia

recensere
  1. Cf. etiam Rota Romana, sententia diei 10 Iunii 1911 coram Lega, Patriarcatus Ritus Graeci-Catholici in Aegypto, RRDec 3 (1911) 244, 250 = AAS 3 (1911) 438, 443