Arnobius Iunior, post annum 455 mortuus, presbyter et theologus christianus medio quinto saeculo incarnati Iesu Christi floruit Commentariosque in Psalmos composuit. Qui ab Arnobio Afro Lactantii magistro distinguendus est.

Wikidata Arnobius Iunior
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5. saeculum;
Obitus: 455, 5. saeculum; Roma
Patria: Roma antiqua
Vide etiam paginam discretivam: Arnobius (nomen).

Liber eius de Psalmis Davidis interpretandis, in quo Hebraeorum regem Christi adventum allegorice praenuntiavisse contendit, duobus episcopis Leontio et Rustico dedicatus est, qui Leontius Arelatensis et Rusticus Narbonensis episcopi Gallici putantur esse. Sententiis autem quibusdam quae in hoc libro exposuit liquet eum inter semipelagianos numerandum esse, qui per quintum saeculum praecipue in Gallia Narbonensi sancti Augustini de praedestinatione opiniones reprehenderunt.

Alius autem liber sine auctoris nomine nobis traditus est, in quo nobili et opulentae matronae nomine Gregoriae de coniugum officiis et christiana fide interroganti respondetur; qui liber multis doctis et eodem tempore compositus esse et similes sententias continere ac Commentarii in Psalmos supra memorati visus est, ita ut Arnobio Iuniori saepissime collatus sit.

Tertii autem libri, qui Conflictus Arnobii catholici cum Serapione inscribitur, auctor nihil de se plane dicit nisi quod Ecclesiae Romanae sacerdos erat. Plurimi vero antiqui docti, cum viderent in hoc libro sermonem exponi in quo rectae fidei causa contra haereticum Serapionem a viro Arnobio nominato defenderetur, illum auctorem ipsum esse putaverunt, cumque de divinitate et humanitate Iesu Christi contra Eutychianos disputaretur, in quinto saeculo librum collocaverunt, quo tempore unus Arnobius cognitus est. In quo tamen libro vir Arnobius nominatus se omnino cum sancto Augustino de divina gratia et libero arbitrio consentire dicit, episcopumque Hipponensem Apostolorum doctrinam sibi exprimere videri. Non igitur pro certo dici potest unum et eundem Arnobium Commentarios in Psalmos et Conflictum cum Serapione composuisse.

Editiones

recensere

De Arnobio Iuniori

recensere
  • H. A. Kayser, Die Schriften des sogenannten Arnobius junior, dogmengeschichtlich und literarisch untersucht. 1912.
  • G. Morin, Étude d´ensemble sur Arnobe le Jeune, in: Revue bénédictine, Band 28, 1911, S. 154–190.