Arithmetica modularis est arithmetica numerorum integrorum ratio. Theoria arithmeticae modularis a Carolo Friderico Gauss in Disquisitionibus Arithmeticis (anno 1801) edita est.

Horologium tempus monstrat secundum modulum 12.

Numeri integri a et b dicuntur congrui secundum m si differentia b - a per numerum m dividi potest (sive numerus m differentiam b - a metitur, sive (b - a)/m est integer). Modulum appellamus m, et congruentiam notationedenotamus.

Proprietates

recensere

Numeri congrui in arithmetica modulari sunt numeris aequalibus in arithmetica ordinaria similes:

  •  
  • Si  , erit  
  • Si   et  , erit  
  • Si   et  , erit  
  • Si   et  , erit  
  • Si  , erit  (ubi  )

At si  , poterunt a et b esse incongrui.

  • Si autem   et k ad m est primus, erit  .

Si  , poterunt  et  esse incongrui secundum modulum m.

  • Si autem   (ubi φ est Euleri functio φ) et c ad m est primus, erit quidem   (theorema Euleri).

Exemplum

recensere

Exempli causa, ponamus modulum 6; habemus  , quia 5 + 8 = 13, et 13 - 1 per 6 divisibilis est.

Secundum modulum 6, numeros hoc modo addimus:

Additio secundum modulum 6
+ 0 1 2 3 4 5
0 0 1 2 3 4 5
1 1 2 3 4 5 0
2 2 3 4 5 0 1
3 3 4 5 0 1 2
4 4 5 0 1 2 3
5 5 0 1 2 3 4

Etiam possumus multiplicare secundum modulum 6:

Multiplicatio secundum modulum 6
+ 0 1 2 3 4 5
0 0 0 0 0 0 0
1 0 1 2 3 4 5
2 0 2 4 0 2 4
3 0 3 0 3 0 3
4 0 4 2 0 4 2
5 0 5 4 3 2 1

Quod 6 est numerus compositus, habemus numeros a, b ut sit a × b ≡ 0: 2 × 3, 4 × 3. (Quod, sine modulo, 2 × 3 = 6 et 4 × 3 = 6 × 2: hoc est, 6 metitur 2 × 3 et 4 × 3.) Si autem modulus est numerus primus, integri secundum talem modulum sunt corpus.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad arithmeticam modularem spectant.

Bibliographia

recensere

Gauss, Carolus Fridericus. 1801. Disquisitiones arithmeticae. Lipsiae: Fleischer. Retractatus Hildesheim: Olms-Wiedmann, 2006, cum introductione a Norbert Schappacher scripta.