Arganthone
Arganthone (Graece Ἀργανθώνη) in mythologia Graeca fuit venatrix e Cio urbe, quae solitidinem et desertum omni hominum societate praeferbat. Rhesus Thracum rex cum ea venari coeperat et aliquo post tempore Arganthone eum amavit et uxor ei facta est. In bellum Troianum maritum dimittere nolebat, cum autem Rhesus a Diomede occisus esset, in locum, ubi primum Rhesus ei obviam factus erat, advenit et nullum cibum accipiens mortua est. Mons Arganthion in Bithynia nomen eius accepit.
Fontes
recensere- Parthenius Nicaenus, Passiones amatoriae, 36
- Stephanus Byzantinus, Ethnicorum epitome sub verbo Ἀργανθών