Mons Argaeus (Luna)

(Redirectum de Argaeus (Luna))

Vide etiam paginam discretivam: Argaeus

Mons Argaeus est catena montium Lunarium quae coordinatis 19.0° Bor., 29.0° Or., iacet ad orientalem maris Serenitatis ripam. Nomen anno 1935 attributum est ex appellatione montis Argaei (orthographia hodierna Erciyes) qui in Cappadocia surgit. Astronavis Apollo 17 haud longe ab orientalibus montis Argaei promuntoriis die 11 Decembris 1972 descendit in regionem Taurus-Littrow, adiacentibus monte Vitruvio ad meridianam, cratere Littrow ad borealem partem.

Eugenius A. Cernan anno 1972 vehiculum exploratorium lunare sub montibus Argaeo dirigit

BibliographiaRecensere

  • Grego, Peter (2004). Moon Observer's Guide. Firefly Books 

Nexus externiRecensere

  Data astronomica: "3974" apud Gazetteer of Planetary Nomenclature.