Arcus Constantini
Regio: Regio X
Genus aedificii: arcus
Confectum seu sacratum: 312
Patronus: Constantinus I
Architectus:

Arcus Constantini est arcus triumphalis Romae situs prope Colosseum et metam sudantem. A senatu Romano in initio viae triumphalis erectus est, quo victoria Constantini de Maxentio anno 312 parta celebraretur. Dedicatum est die 25 mensis Iulii 315 ad decimum anniversarium Constantini regnantis[1]. Pons Milvius a dextra describitur.

Arcus Constantini via Triumphalis

Arcus Constantini est maximus ex illis tribus arcubus Romae adhuc exstantibus. Consilium arcus fortasse Arcum Traiani imitatur, quod abaci ostendentes spectacula vitae Traiani sunt. Octo columnae striatae Corinthiae, sitae a fronte arcus sunt, etiam similes arcus Traiani. Putatur Arcum habere statuas inconditas aut inscitas, patefacientes statum turpem artis Romani IV saeculi.

Medio aevo transformatus est in turrim et inclusum in arcem familiae Frangipane. Pluriens mutatus, anno 1804 omnibus deformationibus liberatus est[2]. Apud Staccioli[3] legimus eum arcum simillimum esse illius in Septimii Severi honorem aedificati et statuas maxima ex parte e monumentis Traiani et Hadriani et Commodi asportatas esse.

Haec inscriptio in media cenaculo sculptum est, sed tempus exactum non datur:

IMP · CAES · FL · CONSTANTINO · MAXIMO · P · F · AVGUSTO · S · P · Q · R · QVOD · INSTINCTV · DIVINITATIS · MENTIS · MAGNITVDINE · CVM · EXERCITV · SVO · TAM · DE · TYRANNO · QVAM · DE · OMNI · EIVS · FACTIONE · VNO · TEMPORE · IVSTIS · REM-PVBLICAM · VLTVS · EST · ARMIS · ARCVM · TRIVMPHIS · INSIGNEM · DICAVIT · LIBERATORI · VRBIS — FVNDATORI · QVIETIS

Et undique:

VOTIS · X · VOTIS · XX — SIC · X · SIC · XX

Secundum dimidium insciptionis ultimae monstrat arcum erectum esse post annum decimum regni Constantini, anno 315 (significans ic decem annos regnavit, sic viginti annos regnet).

Hic arcus est primum monumentum Romae, quo victoria a duce Romano ex ipsis Romanis parta celebratur.

  1. Romolo A. Staccioli: Guida di Roma Antica. Mediolani 1994, p. 359. ISBN 88-17-16585-9
  2. Staccioli, ut supra
  3. cf. pp. 360 ff: ambo latera arcus et descriptio singulorum decoraminum

Nexus interni

 
Romae

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!