Archivonomia
Archivonomia est simul scientia atque disciplina archivorum. Tamquam scientia, definit archivorum naturam, fines et proprietates; tamquam disciplina, dat praecepta de archivorum constitutione, compositione, administratione, incremento, usu. Archivonomiae quoque est agere de legibus et normis archivisticis. Qui archivonomiam discit vel archiva tractat, appellatur archivonomus sive archivarius.
Archivonomiae argumentum
recensereTamquam scientia et archivorum disciplina, archivonomia tractat:
- De archivorum constitutione et compositione et administratione et incremento et usu;
- De tabularum generibus earumque cura et conservatione;
- De locorum, ubi tabulae asservantur, condicionibus;
- Quomodo informatio ipsa ita ordine describatur, ut investigatoribus rerumque scriptoribus pateat.
Vocabula archivistica
recensereDefiniantur oportet quaedam vocabula de re archivistica.
- Acervus: est summa omnium tabularum, quae in archivo conservantur. Acervus ergo continetur in archivo; archivum vero continet acervum.
- Archivum: sunt omnes tabulas, quas sedes publica aut privata, homo singulus aut familia, dum exercent munera sua, producunt vel cogunt, nulla facta consideratione de sustentatione, in quam informatio inseritur.
- Conservatio: sunt consulta ad protegenda archiva contra perniciei causas.
- Destinatio: est traditio tabularum, post factam earum considerationem, ad custodiam brevem aut perennem, ad exclusionem aut reproductionem.
- Exclusio: est eversio tabularum, quae, post factam considerationem, non sunt perenniter custodiendae.
- Fundus: est pars acervi. Sunt omnes tabulae, quas una eademque sedes vel unus idemque homo, dum exercet munera, producit et cogit. Idem ergo archivum varios potest retinere fundos. De more, fundi diversi misceri nequeunt. Fundus dicitur apertus, quando aliae tabulae in eum produci vel cogi possunt; dicitur clausus, quando sedes aut homo munera cessavit et ideo alias tabulas neque producet neque coget.
- Species tabulae: est conformatio tabulae secundum dispositionem et naturam informationum eius.
- Sustentatio: est materia corporea, super quam vel in quam inseruntur informationes retinendae. Tabularum sustentationes sunt, inter cetera: charta, papyrus, tympanum, corium, testa, CD, DVD, vitta magnetica, pellicula filmica.
- Tabula: quae etiam dicitur documentum, constituitur simul informatione illa, quae retinenda et servanda est, ac sustentatione, in qua informatio deponitur.
- Tabularium: est locus publicus aut privatus, ubi tabulae asservantur et custodiuntur.
- Taxatio: est accurata tabularum consideratio, cuius finis est tabulas destinare secundum valorem suum.
Principia archivistica
recensereArchivonomiae scientia servat quaedam principia, ut res ratione et via custodiantur:
- Origo: tabulae ita coguntur, ut semper referantur aut sedi aut homini, unde prodierunt.
- Ordo: sive agatur de sede sive de homine singulo, tabularum corpus semper auctoris sui exprimet aut structuram aut actiones aut commercia interna et externa.
- Unicitas: singulae tabulae, de more, unicum habent exemplar, nulla habita ratione formae, generis, typi, sustentationisque.
- Integritas: fundi semper integri servandi sunt sine tabularum dispersione, mutilatione, alienatione, solutione vel indebita alienarum rerum additione.
- Cumulatio: archivum formatur et augetur pedetentim, naturaliter ordinateque.