Aquae ductus Taitzenses[1] sunt systema canalium superficialium et subterraneorum et lacuum artificialium, quae aquas a fontibus Hannibalensibus[2] prope Taitzy vicum ad Villam Augusti ducebat. A Friderico Gulielmo Bauer ingeniario annis 1772—1787 Catharina II regnante constructum est; longitudinem 15 chm habebat. Annis 1795—1799 partes ligneae lapideis submutatae sunt. Fontium et lacuum hortorum Villae Augusti suppeditandorum causa aquae ductus constructi sunt, sed re vera Villa Augusti et Pawlowsk urbes totae aquis Taitzensibus utebantur. Anno 1905 aquaeductu Orloviano constructo systema relictum est et destrui incepit; nunc fragmenta eius locis diversis inveniri possunt.

Aquae ductuum pars extrema in Villa Augusti prope Portas Orlovianas in chartula cursuali initio saeculi XX
  1. F.J. Ruprecht, Flora Ingrica, vol. I, Petropoli 1860; p. 39 (Textus apud Google Books).
  2. Russice Ганнибальские ключи.

Nexus externi

recensere