Aqua Lata
Aqua Lata (Catalanice: Igualada) est urbs 38 164 incolarum, sita in media Catalonia apud flumen Annoliam, et caput regionis, cui fluminis nomen est. A Montiserrato 12 quilometra distat.
Locus: 41°34′53″N 1°37′15″E
Numerus incolarum: 41 164
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Igualada
Gestio
Procuratio superior: Anoia, Penedès
Geographia
Territoria finitima: Òdena, Vilanova del Camí, Santa Margarida de Montbui, Jorba
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Praecipua industria textilis, chartaria et pellis est. In hac urbe etiam una industria globorum aerostaticorum et unum pellis museum in Hispania est.
Grex Moixiganguers d'Igualada (conditus anno 1995) turres humanas per spectacula popularia et festa aedificat.
Anno 1003, docetur nomen Aquae Latae, ut parvus pagus, ubi fuit parvum Sanctae Mariae templum in bivio antiquorum itinerum a Barcinone ad Ilerdam et a Minorisa ad Odenam, loco prospero recipiendae paeninsulae.
Fabula originis Aquae Latae
recensereErat immensus lacus, ubi hodie urbs Aqua Lata est. Prope eum lacum, in magna villa habitabat dominus adeo asper et rudis, ut iuvenes, qui in eius agris laborabant, fugiebant. Itaque is promisit vendere suam animam diabolo si ei auxiliebatur. Subito maleficus apparuit sub agricolae figura et dixit eum cunctum laborem facere condicione ut is, dum dominus operam iuberet, suus servus esset, sed ut, si dominus denique nihil iuberet, is animam suam caperet.
Cum accidisset ut dominus nihil iubere posset, putavit iubere diabolo ut aquam magni lacus deduceret. Diabolus defodit, deduxit magnas lapides et creavit montem, appellatum Tres Mutulos (catalanice: Els Tres Mollons), ut aquam disserere fecisset. Tunc diabolus suam animam ad Inferos duxit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Aqua Lata spectant. |