Anulus annuus[1] est incrementum trunci arborei per annum factum. In arbore abscisa anuli inter se discerni possunt, quod novae crassescentes cellulae postremo minutae sunt. Aetas arboris abscisae de stipite computari potest. Anuli annui in dendrochronologia utiles sunt ad constituendam aetatem rerum lignearum.

Anuli annui trunci arboris abscisi

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Kapteyn, J. C. (1914) Tree-growth and meteorological factors, Recueil des Travaux Botaniques Néerlandais 11 : 70–93.
  • Speer, James H. (2010) Fundamentals of Tree-ring Research. University of Arizona Press.