Antonius Szandor LaVey
Antonius Szandor LaVey (natus Howardus Stanton Levey die 11 Aprilis 1930; mortuus die 29 Octobris 1997) fuit Americanus conditor et pontifex maximus Ecclesiae Satanae. Scriptor erat multorum operum, praeclarissime Bibliorum Satanicorum. Coniunxit sententias Satanismi et varias philosophias, quae suadent res mundanas et sententiam potentiae sui, sine fide animae, spiritualitatis, et rerum metaphysicarum in primam publicam Satanae religionem ordinatam.
Vita
recensereDe Iuventute
recensereAntonius Szardor LaVey natus est Sicagi in urbe Illinoesiana die 11 Aprilis 1930 . Mox postquam familia sua Californiam migravit. In illis locis pueritiam et primam partem aetatis vixit. Studium rebus fabulosis mythologicisque habuit a matutina aetate, sicut fabulas et superstitiones Europaeae Orientalis audiebat ab avia sua atque studium mythistoriis Draculae et Frankenstein. Item amorem instrumentorum musicorum tenuit, praecipue clavilis et organi.
Anno iuniore suo excidit de schola superiore et circum iunxit, ubi calliope lusit aliosque actus egit.
Ecclesia Satanae
recensereAnno 1966, LaVey Ecclesiam Satanae condidit. Minus religio quam philosophia vero est. Eius philosophia est diversa aliis generibus in quo istius Satanismus non Satanam veneratur sed ut signum et plerumque athei assequuntur.
Mors
recensereAntonius Szandor LaVey mortuus est die 29 Octobris 1997 infarctu cordis valetudinario Franciscopoli. Principio dies mortis indicatus ut fuisse die 31 Octobris Pervigilio Omnium Sanctorum sed mutatus ad verum diem mortis postea ut fortasse Satanici non tentaverint turbare diem sanctissimum ob Satanismum. Funus privatum actum ei est et corpus crematum.
Opera
recensere- Biblia Satanica, 1969 (The Satanic Bible)
- Saga Satanica, 1971 (The Satanic Witch)
- Rituale Satanicum, 1972 (The Satanic Rituals)
- Pugillares Diaboli, 1992 (The Devil's Notebook)
- Satanas Elloquitur!, 1998 (Satan Speaks!)