Antonius Musa Brasavolus
medicus
Antonius Musa Brasavolus seu Brassavolus (Ferrariae natus die 16 Ianuarii 1500; ibidem anno 1555 mortuus) fuit medicus Italus.
Res apud Vicidata repertae:
Vide etiam paginam fere homonymam: Antonius Musa.
Discipulus Nicolai Leoniceni et Ioannis Manardi, alumnus fuit universitatis Ferrariensis ubi postea docuit, discipulo Gabriele Fallopio. Romae iuxta Paulum III papam ab anno 1543 operam dedit. Carolum V imperatorem, Franciscum I et Henricum VIII reges medebat. Opus eius, titulo Examen omnium simplicium medicamentorum, anno 1536 divulgatum, saepe ab aliis scriptoribus de medicamentis citatur.
Opera
recensere- 1530 : Antonimusae Brasavoli In Porphyrii Isagogas vel quinque voces comentatio. Ferrariae: a Francisco de Rubeis: Expensis Thadei Zanchi & Francisci eius filii (Textus apud Google Books)
- 1536 : Antonimuse Brasavoli Examen omnium simplicium medicamentorum, quorum in officinis usus est. Romae: impensis et laboribus Antonii Bladi de Asula 1536 Textus
- Antonii Musae Brasavoli Examen omnium simplicium medicamentorum ... addita sunt insuper Aristotelis problemata quae ad stirpium genus et oleracea pertinent. Lugduni: apud Frellaeos, 1537 Textus apud Monacenses
- Examen omnium simplicium medicamentorum, quorum usus in publicis est officinis. Venetiis: ex officina Erasmiana apud Vincentium Valgrisium, 1545 Textus alius apud Monacenses
- 1537 : De hominum aequalitate. Venetiis: per Bernardinum Stagninum
- 1538 : Examen omnium syruporum, quorum publicus usus est. Venetiis: in officina S. Bernardini 1538 Textus apud Monacenses
- 1541 : Antonii Musae Brasavoli ... In octo libros Aphorismorum Hippocratis et Galeni commentaria et annotationes. Basileae: in officina Frobeniana Textus apud Monacenses
- 1543 : Antonii Musae Brasavoli Quod nemini mors placeat . Lugduni: apud Seb. Gryphium Textus apud Monacenses
- 1543 : Examen omnium catapotiorum vel pilularum, quarum apud pharmacopolas usus est. Venetiis: ex officina Erasmiana apud Vincentium Vaugris 1543 Ed. Basiliensis 1543 apud Monacenses ed. 1549 apud Gallica ed. 1556 apud Gallica
- 1546 : In libros de ratione victus in morbis acutis Hippocratis et Galeni commentaria et annotationes. Venetiis: apud Hieronymum Scotum Textus apud Monacenses
- 1548 : Examen omnium electuariorum, pulverum, et confectionum catharcticorum. Venetiis: ex officina Erasmiana Vincentii Valgrisii
- 1551 : Examen omnium trochiscorum vnguentorum, ceratorum, emplastrorum cataplasmatumque, & collyriorum, quorum apud Ferrarienses pharmacopolas usus est, in quinque distinctum tractatus. Venetiis: apud haeredes Lucae Antonii Iuntae Textus apud Monacenses
- 1552 : De medicamentis tam simplicibus, quam compositis catharticis, quae vnicuique humori sunt propria - Venetiis: apud Iuntas
- 1553 : Antonii Musae Brassavoli Examen omnium loch ... quorum apud Ferrarienses pharmacopolas usus est, ubi de morbo Gallico ... tractatur. Venetiis: apud haeredes Lucae Antonii Iuntae Textus apud Monacenses
- 1555 : Antonii Musae Brassavoli ... De medicamentis tam simplicibus, quam compositis catharticis, quae unicuique humori sunt propria. Tiguri Textus apud Monacenses
- 1577 : Artis componendorum medicamentorum externorum pars prima [– ]. Lugduni: apud Bartholomeum Honoratum Textus apud Monacenses
- 1609 : Antonii Musae Brasavoli Index refertissimus in omnes Galeni libros. Venetiis: apud Iuntas Textus apud Monacenses