Antonius Chanut

Iesuita, poeta Latinus

Antonius Chanut (Francogallice Antoine Chanut, anno 1592 Aureliaci natus et anno 1662 Tolosae mortuus), fuit Iesuita Francogallicus et poeta Latinus. In Societate Iesu ab anno 1609; rector collegii Carcasonensis fuit.

Wikidata Antonius Chanut
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1592; Aureliacum
Obitus: 1662; Tolosa
Patria: Francia

De beata Maria Virgine carmina hexametrica paraphrastica et allegorica composuit; etiam panegyricos victorum et laudes victoriarum Francogallorum eius temporis (Perpinianum captum, 1642; Ludovicus Borbonius Dux d'Enghien Victor, seu Victoria Rocroyensis et Theidonis villa liberata, 1644; Vaticinium de Ludovici XIII victoriis..., aliaque) et comoediam iambicam (Salsulae deditae...).

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.