Antipater Tyrensis
(Redirectum de Antipater Tyrenus)
Antipater Tyrensis (Graece: Ἀντίπατρος ὁ Τύριος) fuit philosophus Stoicus et amicus Catonis itemque Ciceronis primo saeculo ante Christum natum florens.
De vita eius
recensereCum Cicero circiter anno 45 a.C.n. Antipatrum nuper Athenis defectum esse commemoraret, eum paulo ante Panaetium vixisse constat.[1] Strabo quoque "praeclarissimi philosophi Tyreni" mentionem fecit. [2] Iuvenem eum Catoni amicitia se iunxisse illoque praecepta Stoica commendavisse dicitur.[3]
Quae opera confecerit
recenserePauca cum de operibus eius nobis tradita sint tamen a Panaetio in scribendo librum De Officiis aemulavisse videtur.
Diogenes Laërtius [4] autem eum insuper librum de mundo (Graece: περὶ κόσμου) patravisse refert.
Notae
recensere- ↑ Cicero, de Officiis, ii. 86
- ↑ Strabo, Geography, xvi. 2. 24
- ↑ Plutarch, Cato the Younger. 4.
- ↑ Diogenes Laërtius, The Lives and Opinions of Eminent Philosophers, vii. 139, 142, 148