Tetradrachma Antiochi Hieracis

Antiochus Hierax (natus 263 a.C.n., mortuus verisimiliter 226 a.C.n.) editus est rege Antiocho II reginaque Laodice. Nomen ab accipitre appetitus insatiabilis causa traxit. Antiocho II anno 246 defuncto, Seuleucus II Calinicus frater maior natu patrem successit. Ille autem cum in Syria cum Ptolemaeo III de huius partis possessione decertaret Hieracis fratris per Asiam Minorem dominium anno 241 agnovit. 

Tertio Syriaco bello parum prospere perfecto Hierax 240/239 in fratrem armis consurrexit. Iuvantibus autem Laodice, Mithradate II rege Pontico nec non Galatorum manibus totius Asiae Minoris mox est potitus. Paulo autem post non solum a Galatis est desertus sed etiam anno 227 passus est Attalo I a rege Pergamorum magnam dominii sui partem occupari. Hierax autem cum fratrem esse regno pulsandum ratus Mesopotamiam temere invaserat victus ab eo fuga salutem petivit. Ubi quidem in Thraciam pervenit a latronibus quibusdam est interfectus.

BibliographiaRecensere