Antiochia ad Maeandrum
Vide etiam paginam discretivam: Antiochia (discretiva).
Antiochia ad Maeandrum vel (Graece: Ἀντιόχεια τοῦ Μαιάνδρου), antea Pythopolis nuncupata, fuit antiqua urbs Cariae in Anatolia. Inter Maeandrum et Orsinum prope confluentem eorum sita est. Etsi peregrinatoribus pontem per Maeandrum porrexerit scriptores de rebus gestis illius loci silent. Reliqua urbis in colle Turcice Jeni-Sher vel Yenişer nuncupato prope Kuyucak vicum (qui non longe abest a Başaran) collocata sunt. Civitas iam exstitisse videtur temporibus Antiochi I, qui eam amplificari atque ad honorem suum transnominari iussit. Notissimus incola urbis fuit sophista Diotrephes.[1][2]
Etsi Christopherus Ratte et al. anno 1994 ibi versabantur mappamque loci confecerunt spoliae urbis nondum effossae sunt.
Notae
recensere- ↑ Strabo, Geographica 13.4.15
- ↑ Daniela Dueck, Strabo of Amasia (Londinii: Routledge, 2002) (p. 139 apud Google Books)