Haec pagina de serie televisifica explicat. Si quod quaeris et annus mirabilis appellatur vide paginas de Alberto Einstein et E=mc².

The Wonder Years (scilicet "Anni mirabilium"), quae ab anno 1988 usque ad annum 1993 agebatur, est series televisifica Americana de adolescentia Coemgeni (Kevin) Arnold, puero cuius partem Fredericus Savage egit.

In seriei cursu, series fuit praeclara, et praemia nonnulla abstulit: Praemium Emmy pro optima comoedia anno 1988 et Praemium Globi Aurei pro eadem categoria anno 1989.

Argumentum

recensere

Coemgenus genitorum domum habitat in suburbio medii ordinis ignoto sitam cum fratre sororeque natu senioribus. Quando series incipit, anno 1968, Coemgenus duodecim annos natus est. Amicum optimum, Paulum Pfeiffer (Iosue Saviano), habet. Per annos multas puellas convenit, sed semper ad suam vicinam Winnie Cooper (Danica McKeller) revertit. Annis progredientibus, Coemgenus scholam transiit in lyceum.

 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!