Andreas (Theod. André) Berghegger (natus die 5 Iulii 1972 Osnabrugae) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU est.

Wikidata Andreas Berghegger
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Berghegger: imago
Andreas Berghegger: imago
Nativitas: 5 Iulii 1972; Osnabruga
Patria: Germania

Familia

Coniunx: unknown value
Proles: unknown value, unknown value

Iuventus et munus

recensere

Postquam scholam finivit atque conscriptus militavit, Berghegger ab anno 1992 tirocinium administratoris Circuli Osnabrugae fecit et ab anno 1995 in urbe patria iurisprudentiae studebat. Anno 2000 primam, anno 2002 secundam probationem accepit. Anno 2003 doctor iurisprudentiae promotus est. Tum minister publicus in oppido melle operam dedit.

Berghegger uxorem duxit atque duos liberos habet.

Cursus honorum

recensere

Berghegger, qui ab anno 1996 sodalis factionis Christianae Democraticae est, ab anno 2006 magister civium oppidi Melle apud Osnabrugam erat. Anno 2013 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et de magistratu magistri civium se recessit[1]. Anno2017 iterum legatus ad Dietam Foederalem creatus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Berghegger spectant.