Anatolius Liberman

eruditus
(Redirectum de Anatolius liberman)

Anatolius Simonis f. Liberman seu Russice litteris Cyrillicis Анатолий Симонович Либерман, Anglice Anatoly Liberman (natus die 10 Martii anno 1937 Leninopoli in urbe Unionis Sovieticae, est ab anno 1975 philologus germanicus in universitate Minnesotensi sicut antea Leninopoli in Instituto linguisticae Academiae Scientiarum URSS. Scripsit opera multa de structura phonologica linguae germanicae antiquae, natura ambigua accenti verbi syllabaeque (praecipue in linguis scandinavicis), et etymologia verborum anglicorum, de qua rei thesaurum vulgavit cum disputatibus rationum differentorum et millibus fontum adnotationum. Liberman autem de narrationibus vulgaribus scripsit et rationibus scholastici Vladimiri Propp de Schola Formalistica Russica.

Wikidata Anatolius Liberman
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 10 Martii 1937; Petropolis
Patria: Civitates Foederatae Americae

Est quoque poeta – opera propria scripsit vulgavitque et poemata poetae russici Michaelis Lermontov in linguam anglicam transtulit et vulgavit.

Scripta selecta

recensere

Nexus externi

recensere