Amnisus (Graece: Ἀμνισός) fuit urbs maritima in Creta, quae florente cultura Minoa maxime vigebat. Septem fere chilometra afuit ab Heracleo. Putatur urbs portus Cnossi fuisse. Theseus ibi navem descensisse Ulixesque eodem loco applicavisse Ithacam redditurus dicitur.

Reliqua fani Iovis Thenatas dicti
Pictura in parietibus in dicta villa liliorum inventa

Spyridon Marinatus inter annos 1929–1938 effossionibus praefuit. In dicta villa liliorum picturae maxima arte confectae in parietibus inventae sunt. Prope etiam antra Elithyiana sita sunt, in quibus iam aevo Neolithico sacrificabatur. Homerus illa natalem locum Herae dixit.

Bibliographia

recensere