Ambrosius Stub (natus Gummerup in Fionia mense Maio 1705; mortuus Ribe in oppido die 15 Iulii 1758) fuit poeta Danicus.

Frons Ambrosii Stub operum anno 1771 edita

Quamquam optime eruditus diu magister privatus atque scriba in latifundiis sine cursu honorum erat. Anno 1758 tamquam ludimagister Ribe in Dania Meridiana naturae concessit. Tempore moribus nimium constricto procacitate amabili, naturae dilectione et pietate sincera praestitit. Florilegium operum »Samlede Digte« anno 1771 prelo mandatum dominus Barfod biographia auctum iterum edidit (editio quinta, Hafniae 1879). Christianus Knud Fredericus Molbech autem anno 1877 vitam eius in dramate »Ambrosius« narravit.

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!