Amalricus de Peguilhan, qui fortasse ante annum 1275 natus est et saeculo XIII floruit, fuit trobator Tolosanus. Secundum vitam in libris manu scriptis servatam Amalricus iuvenis a Tolosa in Cataloniam fugiens a Guillelmo de Bergueda receptus est et cum eo "partimentum" 10,19[1] confecit; postea etiam in Italia aulas frequentavit dominorum de Este et Monferrato imperatorisque Frederici II.[2] Secundum Marium Equicolam amavit Mariam Montispessulanensem;[3] si hoc verum sit, eam ipsam in carmine 10,43 fortasse adloquitur. Italiae mortuus est circa annum 1265. Famam eius celebravit Petrarca in Triumpho amoris.

Amalricus de Peguilhan
  1. Numeros carminum poetarum Occitanorum (trobatorum) invenis apud A. Pillet, H. Carstens, Bibliographie des Troubadours (Halis Saxonum, 1933)
  2. J. Boutière, A.-H. Schutz, edd., Biographies des troubadours (Lutetiae: Nizet, 1964) no. 63 (pp. 425-431).
  3. Marius Equicola, Libro de natura d'amore.

Bibliographia

recensere
  • Joseph Anglade, Les troubadours de Toulouse (Tolosae: Privat, 1928) pp. 20-21, 87-119
  • W. P. Shepard, F. M. Chambers, The poems of Aimeric de Peguillan. Evanston, 1950