Amalarius

chorepiscopus Mettensis

Amalarius vel Amalarius Symphosius[1], inter annum 775 et 780 prope Mettim natus et circa annum 850 in Metti, mortuus, theologus et poeta Latinus aetatis Carolingianae.

Wikidata Amalarius
Res apud Vicidata repertae:
Amalarius: imago
Amalarius: imago
Nativitas: 775; Mettis
Obitus: 850; Mettis
Patria: Francia

Memoria

(feriae die 10 Iunii)

Vita et opera

recensere

Alcuini discipulus, ab anno 809 ad 813 archiepiscopus Augustae Treverorum fuit. Anno 813 a Carolo Magno legatus in Constantinopolim missus est, quod iter in Versibus marinis descripsit. Post annum 831 nonnulli Scholam palatii(fr) Aquisgranensem Amalarium regere putant, ubi et nomen Symphosium in honorem auctoris aenigmatum more huius scholae sibi cepit. Anno 835 archiepiscopus Lugdunensis factus est; anno 838 e cathedra Lugdunensi depulsus est, cum Florus Lugdunensis allegorias, quas Amalarius missae dedisset, et hymnos eius impios declaravisset. Scripsit antiphonarium novum deperditum, de quo saepe in tractatu De ordine antiphonarii disserit. Composuit etiam:

  • De ecclesiasticis officiis
  • De sacro baptismate
  • Epistolam de tempore consecrationis et ieiunii
  • Eclogas de officio missae
  • De institutione canonicorum
  1. Vel Symphosius Amalarius, Amalarius Fortunatus.

Nexus externi

recensere