Aludel (-is, n.) sive aludellum (a nomine Arabico الأثال al-ʾuṯāl)[1][2] est vas sublimationis formam piri exhibens, fundo carens. In sublimatione complura aludela aliud alio superimponuntur; infimum in vas superimponitur in quo materia sublimanda continetur, quodque furno calefit, summum capitello tegitur, in quo materia sublimata sive flos colligitur.

Adumbratio aludelis

NotaeRecensere

  1. Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), p.111 et p.328
  2. J.D. Latham, 'Arabic into Medieval Latin', Journal of Semitic Studies, 17 (1972), p.53

Nexus externiRecensere