Alor Setar (litteris Arabicis ألور ستار) est urbs Malaesiae, prope litus occidentale paeninsulae Malaianae ad ripas fluminis Kedah stans. Caput est sultanatus Kedah. Anno 1735 a sultano Mahometo Jiwa condita est. Homines 405 523 anno 2010 ibi habitabant. A Kuala Lumpuria fere 400 chiliometris distat.

Wikidata Alor Setar
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Malaesia
Locus: 6°7′0″N 100°22′0″E
Numerus incolarum: 217 000
Zona horaria: Time in Malaysia
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Kota Setar

Geographia

Superficies: 160 chiliometrum quadratum

Alor Setar locum octavum tenet in enumeratione urbium capitalium civitatis Kedah, loco septimo ad oppidum Bukit Pinang attributo quod 11 chm. tantum ad septentrionem versus distat. Ad dignitatem urbis anno 2003 elevata est.

Media urbe, ad ripam dextram fluminis Kedah, stant aedificia regia, videlicet: aula regia seu Balai Besar, thesaurus musicus seu Balai Nobat, museum regium a palatio sultani Mahometi Jiwa conversum, novum palatium Anak Bukit, insuper domus "libertatis" dicta ubi collectus ad primum ministrum Tunku Abdul Rahman pertinens visitari licet. Adiacet meschita Zahir quae a sultanis ornata est etiamque hodie frequentatur. Ad ripam sinistram monstratur domus ubi Mahathir Mohamad primus minister natus et educatus est, hodie in museum conversa. In agris olim suburbanis ad orientem versus patent aedificia Collegii Sultani Abdul Hamid (olim Government English School scil. "schola Anglica Regiminis") anno 1916 constructa.

Incolae notabiles

recensere
 
Balai Besar sive aula regia sultanatus Kedah
 
Despectus in mediam urbem. Meschita Zahir ad dextram partem eminet
  • Abdul Halim, sultanus Kedah, bis princeps omnis Malaesiae electus, natus 1927, mortuus 2017
  • Tunku Abdul Rahman, seriei primorum ministrorum Malaesiae primus, hic natus anno 1903
  • Mahathir Mohamad, seriei primorum ministrorum Malaesiae quartus, hic natus anno 1925

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alor Setar spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 6°7′0″N 100°22′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия