Alexander Teti Editor (vulgo Sandro Teti Editore) est domus editoria, quae ab Alexandro Dominico Teti nomen ducit quaeque ab ipso Romae anno 2004 condita est. Edit quattuor librorum ordines, titulis Immagine, Historos, I Russi in Italia et Zigzag. Quorum primus, Immagine appellatus, opera lectoribus proponit de arte pingendi, de arte photographica deque arte statuaria conscripta. Secundus, vero, cui Historos index, valida praebet, Luciano Canfora moderante, interpretationis instrumenta, quibus eventus ad historiam pertinentes ab harum rerum cultoribus facilius et attingi et intellegi possint. Tertius, porro, I Russi in Italia vocatus, narrat de variis humanitatis vinculis quae inter gentem utramque intercedunt. Quartus, demum, Zigzag inscriptus, hodiernorum continet sive scriptorum opera, sive poetarum carmina.

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Inter auctores, quorum libri, his annis, ab ipsa domo editoria sunt typis impressi, Žhores Alfërov et Carolus Rubbia adnumerantur, praemio Nobeliano insigniti, nec non Conradus Augias, Ioannes Biondillo, Lucianus Canfora, Ascanius Celestini, Ioannes Della Mea, Francus Ferrarotti, Marius Geymonat, Henricus Mentana, Paulus Nori, Moni Ovadia, Igiaba Scego, rerum antiquarum studiosi, una cum Valentinus Parlato diurnario insigni.

Alexander Teti etiam praeest Operi Fundato Alferov Italia (Fondazione Alferov Italia).