Wikidata Alexander MacDonald
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1755;
Obitus: 1837;

Alexander MacDonald (anno 1755 natus et anno 1837 in Crieff mortuus), fuit clericus Catholicus Scoticus, philologus, poeta Latinus et interpres.

Seminarii in Bourblach et collegii Scotici Romae alumnus, ab anno 1778 sacerdos, in Balloch, Edinburgo, Crieff et Leith munere fungebatur. Iacobi Macpherson carmen de Phingalo Latine hexametris vertit et notis variis suppeditavit. Lexici Scoto-Anglico-Latini partem composuit.

OperaRecensere

Nexus externiRecensere

  • De Alexandro MacDonald in Dictionary of National Biography, 1885-1900 (Anglice)
  • Alexander MacDonald in WorldCat


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.