Alexander Ferdinandus Parseval-Deschênes

Alexander Ferdinandus (Francice: Alexandre Ferdinand) Parseval-Deschênes (natus 27 Novembris 1790 Lutetiae, mortuus die 10 Iunii 1860 eodem loco) dux militum ac vir publicus Francicus fuit.

Wikidata Alexander Ferdinandus Parseval-Deschênes
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Ferdinandus Parseval-Deschênes: imago
Alexander Ferdinandus Parseval-Deschênes: imago
Nativitas: 27 Novembris 1790; Lutetia
Obitus: 10 Iunii 1860; Lutetia
Patria: Francia

Familia

Familia: Q16034190

Memoria

Sepultura: Coemeterium Père Lachaise, Grave of Parseval-Deschenes

Insignia heraldica

Alexander Ferdinandus Parseval-Deschênes: insigne
Alexander Ferdinandus Parseval-Deschênes: insigne
Alexander Ferdinandus Parseval-Deschênes

Cursus honorum

recensere

Anno 1804 voluntarius ad exercitum Francicum accessit et particeps fuit expugnationi Martinicae insulae et anno 1805 Trafalgari Pugnae. Anno 1817 expeditioni interfuit, quae Guianam Francicam iterum occupabat et ad annum 1819 ibi praefectus navalis mansit. Anno 1822 nautas, qui naufragio afflicti ante oram Terrae Novae in summo periculo fuerunt, auxilium tulit. Itaque ei signum Legionis Honoris datum est. Anno 1838 classem Francicam in expeditionem contra Mexicum duxit. Anno 1840 praefectus classis Telonis Martii factus et postea Corialli eodem officio fungebatur. Deinde naves longas Franciae in Mari Mediterraneo duxit. Die 26 Ianuarii 1852 Napoleo Bonaparte praeses rei publicae eum senatorem nominavit. Anno 1854 inter Bellum Crimaeanum castellum Bomarsund proelio a Russicis expugnavit.

Nexus externi

recensere