Alexander Dumas (filius)

Vide etiam paginam fere homonymam: Alexander Dumas (pater)
Alexander Dumas filius

Alexander Dumas (Francice Alexandre Dumas fils;[1] natus Lutetiae die 27 Iulii 1824 - obiit apud Marly-le-Roi die 27 Novembris 1895), Alexandri Dumas et Mariae Catharinae filius haud legitimus, fuit scriptor scaenicus Francicus etiam ob mythistoriam La dame aux camélias notus. Anno 1875 Dumas in Academiam Francicam cooptatus est.

VitaRecensere

Annos XVII natus, postquam ludos Parisienses "Collège Bourbon/Lycée Condorcet" reliquit, in vestigia patris litteraria intravit poeseos libello praetitulato »Péchés de jeunesse«. Patrem in Hispania et Africa Septentrionali iter facientem comitatus est; reversus edidit mythistoricam phantasticam »Histoire de quatre femmes et d'un perroquet« (1847) quae lectoribus alliciebat. Sequebatur series fabularum Milesiarum: »Le roman d'une femme« (1848), »Césarine« (1848), »La dame aux camélias« (1848), »Le docteur Servans« (1849), »Antonine« (1849), »Trois hommes forts« (1850), »Tristan le Roux« (1850), »Diane de Lys« (1851), »Sophie Printemps« (1853), »La boîte d'argent« (1855), »Vie à vingt ans« (1856). Inter haec omnia physiognomiam specialem habet tantummodo »La dame aux camélias«, quippe quod opus secundum naturam confectum sit. Agitur de historia vix exaggerata meretricis Mariae Duplessis Parisiensis, qui phtisi laborans mortua est. Ei valde plausum est. Id, censura superata, fama augebatur quando anno 1852 in tragoediam mutatum in diversis scaenis Parisiensibus productum est. Tum Franci artem suam dramaticam Realismo oblatam coepisse arbitrabantur. Revera Dumas socialia peccata splendide observans technicam dramaticam et dialogos captantes protulit. Tamen pulchritudo formae pravitatem argumenti ne celet.

In duobis dramatibus »Diane de Lys« (1853) et »Le demimonde« (1855) similia tractantur modo satirico, quo facilius hominibus speculum facinorum ante oculos poni posset. Mulierum partes in societate agendae saepe argumenta dramatica dederunt, phaenomena interdum cum lapsibus descripta. Sint mentionis digna haec: »Le fils naturel« (1858); »Le père prodigue« (1859); »L'ami des femmes« (1864); »Le supplice d'une femme« (1865, cum Aemilio de Girardin); »Héloïse Paranquet« (1866, cum Durantin); »Les idées de Madame Aubray« (1867); »Une visite de noces« (opus sat audax et malignum!) et »La princesse Georges« (ambae res anno 1871); »La femme de Claude« et »Monsieur Alphonse« (ambae res anno 1873); »L'étrangère« (1877); »La princesse de Bagdad« (1881); denique eius optima dramata »Denise« (1885) atque »Francillon« (1887).

Mors impedivit, quominus terminaretur »La route de Thèbes«, opus contra Henricum Ibsen directum. Dramatum omnium editio anno 1898 confecta est octo in tomis.

Insuper theoriam suam de mulierum iuribus muneribusque necnon de legislationis erroribus in mythistoria »L'affaire Clémenceau« (1864) deposuit et in pluribus pamphletis velut »Lettres sur les choses du jour«, »Recherches de la paternité«, »L'homme-femme«, »Tue-la!«, »Les femmes qui tuent et les femmes qui votent« (1872–83), »Le divorce« (1880). Etiam in dramatum praefationibus res litterarii valoris magni creavit. Tamen quaestiones has emancipatorias in se contradictionibus plenae sunt.

Alexandrum Dumas maioris momenti fuisse ad technicam scaenicam emendandam constat. Amicitias colebat, hominibus auxiliabatur, vitam politicam autem vitabat. Anno 1875 academianus creatus est.

FonsRecensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 5. Lipsiae 1906, p. 264 (hic in interreti)

NotaeRecensere

  1. Sic appellatus est quia pater eius, Alexandre Dumas nomine, etiam scriptor fuit.

BibliographiaRecensere

  • Nicholas John, ed., Violetta and Her Sisters: "The Lady of the Camellias": responses to the myth. Londinii: Faber, 1994
  • Charles Potvin: De la corruption littéraire en France. Bruxellis 1873.
  • Léopold Lacour: Trois théâtres : Émile Augier, Alexandre Dumas fils, Victorien Sardou. Lutetiae 1880.
  • Hans-Jörg Neuschäfer: Populärromane im 19. Jahrhundert. Von Dumas bis Zola. Fink, Monaci 1976, ISBN 3-7705-1336-3.
  • André Maurois: Les Trois Dumas, Le livre de Poche, Lutetiae
  • Marianne Schopp, Claude Schopp: Dumas fils ou l'anti-Œdipe, Phébus, Lutetiate 2017

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Dumas spectant.