Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Alexander Comes Lambsdorff
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Comes Lambsdorff: imago
Nativitas: 5 Novembris 1966; Colonia Agrippina
Patria: Germania

Officium

Officium: legatus ad Parlamentum Europaeum, Vice President of the European Parliament, Socius Concilii Federalis Germanici, legatus ad Parlamentum Europaeum, legatus ad Parlamentum Europaeum
Munus: Rerum gestarum scriptor, politicus, Legatus
Patronus: Administer Foederalis Rerum Exterarum

Familia

Genitores: Q28811307;
Familia: Lambsdorff

Memoria

Laurae: Fulbright Program, Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany

Alexander Sebastianus Leontius de Wenge Comes (Theodisce: Alexander Sebastian Léonce von der Wenge) Lambsdorff (natus die 5 Novembris 1966 Coloniae Agrippinae) historicus, legatus et vir publicus Germanicus factionis FDP est.

MunusRecensere

Postquam scholam finivit et militiam absolvit, Lambsdorff ab anno 1987 Bonnae atque Vasingtoniae historiae atque rebus politicis studebat et anno 1993 magister artium recentiae historiae Europaeanae factus est. Tum legatus pro Administerio Foederali Rerum Exterarum operam dedit, inter alia Vasingtoniae.

Cursus honorumRecensere

Lambsdorff, ab anno 1987 sodalis factionis FDP, anno 2004 primo legatus ad Parlamentum Europaeum electus est et ad hunc diem manet. Anno 2014 praeses vicarius Parlamenti electus est. Lambsdorff inter alia pro lingua Anglica a magistratibus Germaniae adhibenda nititur[1].Die 24 Septembris 2017 legatus factionis suae in Dietam Foederalem Germaniae electus est et mandatum Parlamenti Europaei deposuit[2].

FamiliaRecensere

Avunculus eius Otto Comes Lambsdorff est, qui diu Administer Foederalis Oeconomiae Germaniae fuit. Ipse Alexander uxorem duxit atque duos liberos habet.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere