Alectryomantia[1] (graece ἀλεκτρυομαντεία, ab ἀλεκτρυών "gallus" et μαντεία "divinatio") est via vaticinandi quae fuit in usu in Africa necnon apud Romanos Graecosque. Quae via sic a Delrio, Disquisitionum magicarum libri sex, describitur: "definitus locus in partes aequales describitur et unicuique singulae alphabeti litterae inscribuntur deinde singulis litteris granum frumenti imponitur: postea ad hoc enutritus oscen gallinaceus introducitur qui grana comedat denique notantur litterae quarum primum grana depascitur v. g. litterarum : P.E.T. tunc creditur notari Petrus Petronius, Petrucius et quorum simili modo nomen inchoatur.[2]". Zonaras narrat Valentem hoc modo quaesisse quis sibi successurus esset[3].

  1. cf. Iohannis Praetorii Alectryomantia, seu Divinatio Magica cum Gallis Gallinaceis peracta(1680)
  2. Martinus Delrius, Disquisitionum magicarum libri sex (1679), libri IV, cap. II, quaest. VII, sect. III [1]
  3. Zonaras Annalium Lib. XIII, 33, ed. Migne p. 1167 [2], vel hic graece [3]

Nexus interni

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!