Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Albertus Grisart, mortuus die 24 novembris 1987, natione Belga, fuit, magister, professor in Universitate Quebecensi Laval, historicus et scriptor latinus.

Anno 1929 doctor factus est in Universitate Leodensi etiam studuit Parisiis in "École Normale Supérieure" dicta.

Docuit ab anno 1934 litteras classicas in Athenaeis urbium Morlanwelz, Virton et Verviers.

Fuit particeps anno 1956 Primi Conventus Internationalis pro Latinitate Viva Avennione habita in qua orationem habuit "de veris causis et maioribus et minoribus ob quas lingua Latina discenda est et de optimis viis et rationibus quibus in scholis mediis docenda est".

Scripta Alberti GrisartRecensere

  • 1972: "Trois localisations nouvelles", in Romana-Contact (Braine-l'Alleud), 1972, III-IV, p. 8 et adn. 42, pp. 39-41.
  • 1985: "De Atuatucorum populo et clarissimo oppido", in Melissa, n° 9, anno 1985, p. 6 et p. 10.
  • 1986: "De Atuatucorum populo et clarissimo oppido ", in Melissa, n° 10, anno 1986, p. 6.
  • 1986: "De Atuatucorum populo et clarissimo oppido", in Melissa, n° 12, anno 1986, pp. 8-9.
  • 1988: "Portus Itius", Bruxellis, Domus editoria Melissa, 1988. (Editio posthumus) (Liber est francogallice scriptus).

Bibliographia de eoRecensere

  • 1988: Gaius Licoppe, "In memoriam Alberti Grisart", in Melissa, n° 22, anno 1988, pp. 2-3.
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.