Aetas minor
status legalis hominis non adulti
Aetas minor[1], raro etiam subaetas[2] est status legalis hominis in infantia, pueritia et adulescentia. Homo istius aetatis minor appellatur, deinde maior.
Aetas quae minor habetur variat inter civitates. Hodie in plurimis civitatibus homines usque ad aetatem 18 annos nati minores sunt.
Minor dicitur sui iuris non esse, id est iura et obligationes habere potest sed in exercitio suorum iurium potestati manet parentum vel tutoris.
Leges criminales etiam generaliter infantibus et iuvenibus speciales sunt sed tempus status minoris a statu civili differre potest.
Notae
recensere- ↑ Quintilianus Mandosius, Tractatus De Aetate Minori, Venetiis, anno 1635 (Textus apud Google Books).
- ↑ Eduardus Brinckmeier, Glossarium diplomaticum, tom. 2, Hamburgi et Gotae, anno 1855 (pag. 588 apud Google Books).