Aemilia du Chatellet
Aemilia du Châtelet (etiam nominata du Chastelet seu du Chastellet) cuius omnia nomina Gabriella Aemilia Le Tonnelier de Breteuil coniux marchionis du Chatellet erant, nata Lutetiae die 17 Decembris 1706 et mortua Lunae Villae (olim in ducatu Lotharingiae) die 10 Septembris 1749, fuit scriptrix, mathematica physicaque Francogalla.
Obitus: 10 Septembris 1749; Lunae Villa
Patria: Francia
Nomen nativum: Gabrielle-Émilie Le Tonnelier de Breteuil
Familia
Coniunx: Florent-Claude du Chastelet
Proles: Louis Marie Florent du Châtelet
Memoria
Ea praeclara est, quia Philosophiae Naturalis Principia Mathematica, auctore Isaaco Newtono, in Francogallum tanta cura convertit, ut illa conversio etiamnunc multum valet. Iam vero Aemilia studuit, ut Godefridi Guilielmi Leibnitii opera physica in Francogallia divulgari possent. Imprimis illa demonstravit experiendo suam rationem valere, qua energia cinetica, quae etiam olim vis viva appellabatur, pro portione massae et celeritatis eius quadratae rei est.
Quin etiam Aemilia per multos annos Voltarium amavit, qui eam ad exsequendas quaestiones scientificas valde cohortatus est.
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Gabrielle_Émilie_Du_Châtelet-Lomont Store norske leksikon • |