Aegroto dum anima est spes esse dicitur
locutio
Verbis Ciceronis saepe alluditur quae ad Atticum anno 49 a.C.n. scripsit: "Ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius fuit, sperare non destiti."[1] Eadem sententia etiam linguis vernacularibus exprimitur, e.g. Francogallice
Dum spiro spero
recensereSententia quae fortasse iam aevo Ciceroniano proverbialis fuit recentius verbis brevioribus Latinis reperitur Dum spiro spero. Quae locutio in insigniis principatus Schwarzburg-Rudolstadt et in sigillo civitatis Carolinae Meridianae[2] inscribitur.
Notae
recensere- ↑ Cicero, ad Atticum 9.10.3
- ↑ "Palmetto State Souvenir Impression of the State Seal of South Carolina" (nota incongruitatem dierum)