Wikidata-logo.svg Adolphus Pichler
Res apud Vicidata repertae:
Adolphus Pichler: imago
Nativitas: 4 Septembris 1819; Erl
Obitus: 15 Novembris 1900; Pons Aeni
Patria: Imperium Austriacum, Imperium Austro-Hungaricum

Officium

Munus: auctor, scriptor, geologus
Patronus: University of Innsbruck

Memoria

Sepultura: Westfriedhof

Adolphus vulgo Adolf Pichler (natus die 4 Septembris 1819 Erl apud Kufstein in Tiroli, mortuus Oeniponte die 15 Novembris 1900) poeta, historicus naturalis, miles, paedagogus et eruditus Austriacus fuit.

VitaRecensere

 
Habitatio Oeniponte in Via molaria nr 33

Postquam filius telonarii studia de arte medica et scientiis naturalibus Oeniponte et Vindobonae terminavit, tamquam editor collectionis »Frühlieder aus Tirol« (Oeniponte 1846) notus factus est. Cum anno 1848 Tirolis fines ab seditiosis Italicis petebatur Vindobona sub vexillo cum voluntariis (inter quos et silicernium Ioachimus Haspinger Napoleonis vindex pristinus) coram publico prodiit. Pichler in nonnullis discursionibus ipse pugnavit, ut reversus ab imperatore honorandus esset Ordine coronae ferreae. Anno 1877 in nobilium classem receptus est titulo de Rautenkar.

De rebus gestis tempore rerum novarum anni 1848 in duobus scriptis rationem reddit: »Aus den März- und Oktobertagen zu Wien 1848« (Oeniponte 1850) et »Aus dem welsch-tirolischen Kriege« (Vindobonae 1849). Anno 1849 professor in gymnasio creatus est. Mox librum historicum de litteris edidit »Über das Drama des Mittelalters in Tirol« (Oeniponte 1850), und bekundete seine poetische Kraft in den »Gedichten« (Oeniponte 1853) et »Hymnen« (editio tertia, Lipsiae 1897).

Anno 1867 professor universitariis in mineralogia et geologia nominatus est. Inter scripta porro mentionis sint digna haec: »Aus den Tiroler Bergen« (Monaci 1862; de plagis incolisque), »Allerlei Geschichten aus Tirol« (Ienae 1867; cum naturae descriptionibus amoenis), tragoediae »Die Tarquinier« (1860) et »Rodrigo« (1862); »Epigramme« (1865), »In Lieb' und Haß« (Gerapoli 1869; elegiae et epigrammata), »Deutsche Tage« (Berolii 1870; poesis critica contemporanea); carmina »Marksteine« (Gerapoli 1874), epigrammata »Zu Literatur und Kunst« (Oeniponte 1879); poema »Fra Serafico« (Oeniponte 1879); carmina »Vorwinter« (Gerapoli 1885); »Neue Marksteine« (Lipsiae 1890; poeticae narrationes), commemorationes »Zu meiner Zeit« (Lipsiae 1892), carmina »Spätfrüchte« (Lipsiae 1896), »Kreuz und Quer« (Lipsiae 1896), novella »Der Einsiedler« (Lipsiae 1896), »Jochrauten, neue Geschichten aus Tirol« (Lipsiae 1897), »Letzte Alpenrosen«, »Erzählungen aus den Tiroler Bergen« (Lipsiae 1898), »Der Anderl und 's Resei. Ein Faschingsschwank in Schnadahüpfeln« (Lipsiae 1898).

Rerum ab Adolpho Pichler relictarum post mortem edita sunt opera: »Aus Tagebüchern 1849–1899« (Monaci 1905), »Allerlei aus Italien« (Monaci 1906) et »Wanderbilder« (Monaci 1906). Opera eius omnia Monaci ex anno 1904 edita sunt decem in tomis.

GravitudoRecensere

Pichler inter Tirolis germanophonae intellectuales maximos numerari potuit, iste vir culturae generalis eximiae. In prosis linguam fortem et imaginosam, in carminibus praesertim in hymnis epigrammatibusque excelsus erat. In scientiis autem naturalibus lecturae commandantur »Beiträge zur Geognosie Tirols« (in periodicis musei »Zeitschrift des Ferdinandeums«, Oeniponte 1863) et »Zur Geognosie der Alpen« (ibidem 1867); commentationes in multis aliis periodicis scientificis quoque inveniuntur.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolphum Pichler spectant.