Adhemar d'Alès
Adhemar (Francogallice Adhémar) d'Alès, 2 Decembris anno 1861 Aureliani natus et 24 Februarii 1938 Lutetiae mortuus, fuit Iesuita, theologus et patrologus Francogallicus et poeta Latinus.
Res apud Vicidata repertae:
In Societate Iesu ab anno 1880, sacerdos ab anno 1896. Theologiam Lutetiae docebat. Libros de Tertulliano, Cypriano, Hippolyto Romano, Novatiano aliisque composuit; editor principalis Lexici apologetici fidei catholicae (Dictionnaire apologétique de la foi catholique) multos annos erat. Carmina Latina Adhemaris d'Alès quattuor in Certamine Hoeufftiano laudata sunt.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • |