Adelphius (gnosticus)
Adelphius (Graece: Ἀδέλφιος) fuit gnosticus quidam saeculi III. Etiam theosophus dici potest, nam videtur fuisse unus eorum Christianorum, qui principia Platonica cum sapientia Persica nec non Babylonica commiscere studerent. Adelphium una cum Aquilino nomine memorat Porphyrius in Vita Plotini §16. Adelphius Christianus erat, qui cum discipulis suis revelationes Zoroastri, Zostriani, Allogenis, Messi et aliorum eiusdem generis divulgabat. Sic Porphyrius. Huc addere possumus Adelphium admodum certe sectae Valentinianorum participem fuisse.[1] Bene notandum est, quod haec scripta a Porphyrio memorata paene omnia inventa sunt inter volumina, quae bibliothecam Chenobosciensem (Nag Hammadi) faciunt. Quod corpus textuum ex operibus plerumque Sethianis constat, inter quae tamen etiam aliquot opuscula Valentiniana sunt. Etiam coniectura probabile est Adelphium auditorem fuisse Plotini, nam scimus ex Eunapio (Vitae sophistarum 1, 10) Aquilinum quoque cum Porphyrio Plotinum audisse.
Arnobius (Adversus nationes 2,15,1) gregis cuiusdam mysteriis agendis incumbentis mentionem facit. Homines huius gregis semiphilosophici et semireligiosi viri novi appellati sunt. Quorum doctrina animae simillima Plotini et Porphyrii fuisse videtur. Itaque constat viros illos novos etiam discipulos gnosticos scholae Plotini fuisse, inter quos et Adelphius numeratur.
Nota
recensere- ↑ Puech 1960, 162, 171.
Bibliographia
recensere- Courcelle, Pierre (1953) Les Sages de Porphyre et les uiri noui d'Arnobe. Revue des Études Latines 31, 257-271.
- Elsas, Christoph (1975) Neuplatonische und gnostische Weltablehnung in der Schule Plotins. Berlin & New York: de Gruyter.
- Evangeliou, Christos C. (1992) Plotinus's anti-Gnostic polemic and Porphyry's Against the Christians. Neoplatonism and Gnosticism (ed. by Richard T. Wallis & Jay Bregman), 111-128. Albany, N.Y.: SUNY Press.
- Majercik, Ruth (2005) Porphyry and gnosticism. Classical Quarterly 55, 277-292.
- Orlandi T. (1979) Plotino e l'ambiente dei trattati di Nag Hammadi. Rendiconti della Classe di Scienze morali, storiche e filologiche dell'Accademia dei Lincei 24, 15-25.
- Puech, Henry-Charles (1960) Plotin et les Gnostiques. Les Sources de Plotin, 161-174 (discussion: 175-190). Vandœvres-Genève: Fondation Hardt. (Entretiens sur l'antiquité classique, 5.)
- Tardieu, Michel (1992) Les gnostiques dans la Vie de Plotin. Analyse du chapitre 16. Porphyre. La Vie de Plotin (édité par L.Brisson et alii), II, 503-563. Paris: Vrin. (Coll. Histoire des doctrines de l'Antiquité classique, 16.)