Acholius est scriptor ficticius, aut potius duo scriptores homonymi, in Historia Augusta laudati. Secundum Vitam Severi Alexandri (14.6, 48.7, 64.1) Acholius fuit unus inter "historicos eius temporis"; secundum Vitam Aureliani (12.4) Acholius fuit magister admissionum imperatoris Valeriani et auctor Actorum.

BibliographiaRecensere

  • Ronaldus Syme, "Bogus authors" in Historia Augusta papers (Oxoniae 1983) pp. 98-108.