Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Academia Stanislai est eruditorum societas, die 28 Decembris 1750 a Stanislao I, rege Poloniae, duce Lotharingiae et Barri, condita[1] et Societas Regia Nanceiana Scientiarum et Litterarum (Francogallice Société royale des sciences et belles-lettres de Nancy) nominata. Cuius socii in pristino collegio Societatis Iesu sedent, ubi Universitas Nanceiensis collacata est, quoad illa per Revolutionem Gallicam anno 1793 deleta est, deinde ubi Bibliotheca municipalis Nanceiana nunc recepta est.

Imprimis socii hoc consilium habent, ut omnium ingenii, morum uel animi virtutum incremento splendorique faveant.

Itaque non solum quotannis Monumenta Academiae Stanislai (Francogallice Mémoires de l’Académie de Stanislas) edi, sed etiam mense Januarii multa praemia dari solent.

NotaeRecensere

  1. Jean-Claude Bonnefont (éd.), Stanislas et son Académie, 250e anniversaire, Nancy, Presses Universitaires de Nancy, coll. Publications du Centre d'étude des milieux littéraires, 2003.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Situs proprius academiae (Francogallice)