Sacri Romani Imperii Academia Caesarea Leopoldino-Carolina Naturae Curiosorum, ante Sacri Romani Imperii Academia Caesareo-Leopoldina Naturae Curiosorum, vel brevissime Leopoldina (Theodisce: Deutsche Akademie der Naturforscher Leopoldina) est academia scientiarum condita Kalendas Ianuarias anno 1652 Porcivadi. Conditores fuerunt medici Iohannes Laurentius Bausch, Iohannes Michael Fehr, Balthasar Metzger et Georgius Balthasar Wohlfahrt. Initio institutum privatum fuit.

Miscellanea Curiosa (Decuria II, Annus VII)
Miscellanea Curiosa (MDCXCII)

Caesar imperii Romani sacri Leopoldus eius nominis primus decreto 7 Augusti anni 1687 ex officio nomen Sacri Romani Imperii Academia Caesareo-Leopoldina Naturae Curiosorum mandavit. Caesares Romani Caroli eius nominis sextus et septimus 1712 et 1742 nomen mutaverunt in Sacri Romani Imperii Academia Caesarea Leopoldino-Carolina Naturae Curiosorum.

Academia nunc sedem habet Halae Saxonum. 19 Novembris 2007 administrix rerum scientificarum foederalis Annette Schavan nomen novum Germanicum Deutsche Akademie der Wissenschaften publicavit. Nunc academiam esse "nationalem" et cooperaturam esse cum Academia Scientiarum Berolinensi et Brandenburgensi[1]

Praesides academiae recensere

Nexus externi recensere

Nota recensere